Kitap 5
25
possum igitur, cui concesserimcui non cesserim K1 in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscenseresuccensere G dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint? vexatur idem Theophrastustheofr. V thephr. G1 teophar. K et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthenecalisthene R1 suo laudarit illam sententiam: Vita/m regit tu/xh ta\ qnhtw=n pra/gmat', ou)k eu)bouli/a Chaeremon Tr. gr. p. 782 gerit K fortu/na, non sapie/ntia. negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius. si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?