Kitap 5
19
sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minusnihilhominus GR nihil ominus K hoc agunt separatim. propriis enim et suis argumentis et admonitionibusamon. G ammon. V tractanda quaeque res est, tanta praesertim. cave enim putes ullam in in a Vc (sed cf. 404, 10) philosophia vocem emissam clariorem ullumveullumve ex ullave G2 esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? o dii boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus.
20
sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magnimagi G1KR aestumo, quod pollicetur. nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque Val. Max. 9, 1 ext. 3 fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non naviumnon avium GRV1 multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui qui ex cui R1? invenisset novam voluptatemvoluntatem GKV1 (corr. 1 aut c)—quaquia K ipsa non fuit fuit fuisset Bentl. contentus; neque enim umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset,adtulisset GV1 (att. V2) atullisset K quo hoc firmiusfirmus G1K crederemus.