Kitap 4
42
aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt: igiturpestiferunt ig. K1 etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. etenim ipsaeipse GV se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitasinb. G indulget in altumque provehitur imprudens nec reperitrepperit X locum consistendi. quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustineriquesustineri quae X (que V) nullo modo possunt.
42
Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nosnos Vc s non X extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas?