Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

33 Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc vela, quae modo dicebas,dicebas p. 365, 19 expectamusexpectamus K1 et cursum.
34 Quando, utut Man. et aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit—pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonteforte V1 ducunturdicuntur K1 —, quando igitur virtus est adfectio animi constans St. fr. 3, 198 conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissumebrevissumme G1V recta ratio dici potest). huius igitur virtutisvirtus KR contraria est vitiositas—sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci kaki/an kakian X appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium—; ex qua concitanturconcitantur Camerar. cogitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo antepaulo ante cf. §22 diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idemitem K2 inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatemquantum c. GK1V1 tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi aanimi a sV3 anima X temperantia et moderatione plurimum dissidentem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi