Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

29 itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. non enim omne vitium paris habet dissensiones,paris h. dissensiones Bentl. partis h. dissentientis X (-ent Vc, ent in r.). ceterum totus locus negle- genter a Cic. scriptus ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava. morbi autem et aegrotationesaegrotationis X (corr. K2) partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi