Kitap 4
11
Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio Zeno fr. 205 sit, quod pa/qos patOC K patos R (p ex ) PLTwC H ille dicit, aversa aa om. V1 (add. c) recta ratione contra naturam animi commotio. quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudineaegritudinem K (corr. 2) RH instantia.