Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

1 Cum multis lociscum multis locis om. R1 spatio rubricatori relicto (add. R2), pallidiore atramento add. K1? cf. praef. nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodumadmodum V1(?) expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt. nam cum a primo urbis ortu regiisgraegiis R1 institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium,consilium. V1 equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus essetesse KR1 constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p.res p. X liberata. nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus.
1 / 72 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi