Kitap 3
54
legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse.retulisse G1K (ex retullisse1) V cum ita positum esset, viderividi G1 fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveterataeinveterata X corr. s (in inveterata al.) desideraretur V2 ne desideratur quidem, nec, si aliquotaliquod G annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora.
54
Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut consolatione illa,ratione aut omnino consolatione ulla X illa s (idem men- dum p. 353, 29 al.) omnino ratione aut Po. qua solemus uti, cum levare dolorem maerentium volumus?