Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

37 prudentiae vero quidquod R1 respondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo modo ad bene vivendum, sic etiam ad beate? quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriaturet ante oriatur om. KR a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur—ad haec bona meme V (eras. si) si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. sed traducis cogitationes meas ad voluptates. quas? corporis, credo, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. num quid est aliud? rectene interpretorinterprecor K1V sententiam tuam? solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi