Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

32 Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. qui censet Epic. fr. 444 necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venisset;cum venisset ex conv. K2 qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit,sit ex si Vc frustra suscipi miseriam voluntariam;voluntariam add. GR1 in fine pag. ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi