Kitap 3
27
Dionysiusdionisius KRV quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tuleranttullerant G1 tulerat V1 superbiam? is cum restitui in regnum nec Veientiumvegentium KR1 ien- tium in r. G2 nec Latinorumlatiorum X corr. Vrec armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.