Kitap 3
15
Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi;qui magni animi BK2 om. X qui autem magni animi Vc (ft. rec- tius cf. 326,11 Str. Phil. 49 p. 60) qui magni animi sit, invictum; qui invictus sit, eumeum om. H res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. despicere autem nemo potest eas res,eas res nemo potest H propter quas aegritudine adfici potest; post potest add. nisi fortis Vc ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici. omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatusturbatus H non est probe adfectus ad suum munus fungendum,fugendum K1V1 et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatussiconturbatus G1K1 adxequendum V1 animus non est aptus ad exequendumad ex seq. G munus suum. munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. atad G1 (14 G1K1) aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.primo iam si 325, 6 vacabit H