Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

65 Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi essedixisse G firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. saepe enim multi, quiquia H aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suumiussum V1 et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim illum,ilium add. V2 quem facile tulerant, rationeratione V aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt. non queunt nequeunt Hs Graecigretia G1K1 autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt: eidemEidem K (Ei ex Eii) Eidem V (puncta pos. m. vet.) morbos toleranter atque humane ferunt.idem ... 14 ferunt Char. GL. I 222,8 at Cimbri cf. Val. Max. 2, 6, 11 et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. nihil enim potest esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi