Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

6 Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt. eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt.ex quibus verbis etiam omnia referserunt Prisc. GL II p. 539,6 quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.confluxerunt GR1V1H -int K et e corr. R1?V1? sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.philosophentur Sauppe
7 est enim quoddam genus eorum qui sese add. K2 philosophos appellariapellari VG1 volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque elegantereliganter V1R2?H neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego.neglego R1 quid enim dicant et quid sentiant i qui sunt ab ea disciplina, nemo ne add. ed. Lb. in mg. mediocriter quidem doctus ignorat. quam ob rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idemqui idem R quidem GKV1H sentiunt, non intellego.intelligo KRc?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi