Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

88 hoc premendum etiam atque etiam est et urguendumarguendum X (unde argumentum s) urguendum (u in r. et V2) V cf. Verr.1,36 leg. agr.1, 16 Phil. 4,12 (prem. et urg. coni.) fin. 5,80 illud urgueam, non intellegere eum (cf. nat. deor. 3, 76) Planc. 48 etiam atque etiam insto atque urgeo insector posco confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quinqui V1 tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspiciosuspitio KV1 -ici- in r. G1 sensus relinquatur—hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit q sit V ( ss. Vc) carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo. carere igitur hoc significat: egere eo quod habere velis; inest enim velle in carendo, nisi cum sic tamquam in febri dicitur alia quadam notione verbi. dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeas et non habere te sentias, etiamsi id facile patiare. ita add. Sauppe carere in morte non dicitur; nec enim esset dolendum; dicitur illud: bono carere, quod est malum. sed ne vivus quidem bono caret, si eo non indiget; sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere—dici autem hoc in te satis subtiliter non potest; posset in Tarquinio, cum regno esset expulsus—: at in mortuo nene add. V2 intellegi quidem. carere enim sentientis est;est post nec VC aut 2 nec sensus in mortuo: ne carerenecarere V nec car. GKR quidem igitur in mortuo est.
88 Quamquam quid opus est in hoc philosophari, cum rem non magnopere philosophia egere videamus?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi