Thesauros Edebiyat Felsefe Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

1 Cum 1 et 5 extr. imit. Paschasius Radb. Expos. in ps. 44 l. I praef. in. defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettulirettuli s retuli X Pasch. cf. p. 344, 24 me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis cf. Lact. inst. 3,14, 13 litteris litteris at libris V2 inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semperhoc supra semper add. V2 iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.
2 Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris nos profecto et melius tuemur et lautius,latius R1 rem vero publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. quid loquar de re militari? in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris adsecutiassec. KRH sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gentecum ulla gente K sunt conferenda. quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi,animi magnitudo K probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda?
1 / 104 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi