Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

92 terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? atat Ascens. an hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vitaait in vita om. Sacerd. risissequem ... risisse Sacerd. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil VI 442) Lucilius, non contigit, ut ea re minus a)ge/lastos, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil accideratacciderat V accideret ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete,Oroete Vict. oronte BE oriente R orente V praetore Darei, in crucem actus est. AtAt V ad R et BE multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi