Kitap 5
87
quare hoc hoc atque hoc Non. videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit? cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui —vere falsone, quaerere mittimusquaerere mittimus Se. quereremus BER queremus V quae- rere nolumus C.F.W. Mue. —dicitur oculis sese oculis BE privasse;privavisse R certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?beatam vitam R quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. id enim illeid enim ille R ideo enim ille BE id ille V id est enim illi summum bonum; eu)qumi/an cet. coni. Mdv. summum bonum eu)qumi/an et saepe a)qambi/an appellat, id est animum terrore liberum.