Kitap 5
83
Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim quaero quid verum, sed quid cuiquecuiquam BE dicendum sit. utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeriaugeri id BE non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant? concinant conveniant R etet om. BE hercule—fatendum est enim, quod quod ut BE sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum. respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam add. ante positam Bai., post positam Mdv. beatam vitam.vitam beatam BE vide rursus retro: