Kitap 5
78
Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paenepene BENV porro R minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse, qui est in parvis malis.
78
Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis videre soleat quae res agatur, is es profecto tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse vitio, quid ego quaeram non perspicis.
78
Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quaerebam,quaerebam (p. 194, 14-18) Mdv. et Wes. (apud Mdv.); queram respondeas.
79
Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat.
79
Quo igitur,igitur (i. e. quoniam ita quaeris, accuratius dic cur id facias) om. BE inquit, modo?
79
Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est', et Quare? Post vocab. Quare in N reliqua desunt, cum sequatur pravumve quid consentiens quid et q. s. Acad. poster. I 19 sqq. inquit, respondet: add. Se. Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum. Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere.