Kitap 5
75
Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias,alias N2 alia sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquantoaliquando BE ista secus dicere solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent.
75
Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.
76
Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto.
76
Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum planecum plane BE cum pclare NV compclare R perdidicerit,perdidicerit NV didicerit R perdiderit BE nihil sciat?
76
Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne meministi licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare?
76
An vero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non habet?