Kitap 5
61
Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicantiudicant BER pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt!sunt R sint quanta ipsa certamina! ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt!vicerunt Mdv. vicerint ut pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in optima quaque indoleindole quaque BE maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
62
Sed haec in pueris; expressain pueris expressa. In iis (his) vero RNV vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? quis suae urbisquis suae urbis RKl. quis huius urbis Mdv. conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus?