Kitap 5
58
Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, minora maioribus maioribus minoribus BE maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioquecognitioque N cognitione rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes latentes iacentes R indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum scientia, tum sciendi que (ēdi que ab alt. m. in ras.) N prudens, temperata, fortis, iustafortis, iusta Mdv. forti si iusta B E fortis. Si iusta R fortis et iusta (& in N ab alt. m. in ras.) NV ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritasteneritas NV Non. temeritas BER ac mollitiamollitia BE Non. mollities RN mollicies V quaedam,in primo ... moll. quaedam Non. p. 495 ut nec res videre optimas nec agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. praeclare enim Plato: Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit! Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dictum est, nunc de maioribus consequentibusque videamus.