Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

41 Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispiceredispicere NV despicere BER coepimuscepimus RNV ceperimus BE et sentire quid simus et quid ab add. ed. Veneta 1494 animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi