Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

38 Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent habent habeant Ern. dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo suntsunt Ern. sint autsine animo sunt aut om. R non non add. A. Man. multo secus, earumearum edd. eorum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.non inscite ... putisceret Non. p. 161 putisceret Non. putresceret sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquidaliquod BER simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis,leonibus ut in canibus in equis BEN1 leonibus in canibus in equis RV leonibus ut in canibus ut in equis N2 in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi