Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

4 Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonituadmonitum Non. cogitemus.ut acrius...cogitemus Non. p. 190, 191 scis enim me quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse,devertisse Lambini vetus cod. in marg. ed. rep.; divertisse quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. modo enim fuit Carneadis,Carneadis Mdv. carneades quem videre videor—est enim nota imago—, a sedeque ipsa tantatanti RN ingenii magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.
5 Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. an eum locum libenter libenter diligenter R invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? suo enim quisqueenim unus quisque BE studio maxime ducitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi