Kitap 5
32
maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarumsagittarum om. BE ictu ictu add. Se. configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Acciumaccium R actium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.