Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 5

29 sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. et quiEt qui RV Equi BE et qui (et ab alt. m. in ras. add.) N ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicusinimicus esse BE atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.
30 Nec vero id satis est,est om. BE neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus,sumus Lamb. simus item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simussimus B sumus nihil nostra arbitrabimurarbitramur RNV interesse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi