Kitap 5
17
Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent primum ascitamascitam cod. Glogav., Mdv.; ascitum RV as|scitum N assertum BE et primum declinatum dolorem.
18
ab iisiis Lamb. 2, Mdv.; his alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt primaprima om. R in animis quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquidaliquid Wes. aliquod sit, quo primumprimum dett. prima BE primo RNV natura moveatur vel ad appetendum vel adad (prius) om. BERN repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquidaliquod BE referri, ut illa prudentia, quam artem vitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur, a qua totius vitae ducat exordium.