Kitap 4
75
—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisinisi Se. si nulla earum non ita contenta add. Se. nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur. aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.