Kitap 4
74
Nam ex eisdem verborum praestrigiispraestrigiis BEN praestigiis et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, stultos omnia contraria, add. hoc loco Mdv., post contraria Morel. quos etiam insanos esse vultis. haec para/doca illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,Jocabor N locabor RB locabar E letabor V ut isdem his dehis de edd. is de ER ijs de V de B om. N rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria.