Kitap 4
73
Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco loco modo BE Stoicos irridebat: Quid enim? aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnoperemagno opere N expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat,disputabat R2N2 disputabant et, quae bona negarentur ab eo esseab eo esse BERNV et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam aa om. RNV nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt.