Kitap 4
65
ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,dispexerunt Lamb. despexerunt RNV depexerunt BE ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebeshebes NV habes BER acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;senescit Mdv. nescit ERN1 nestit B languescit N2V hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti. censes Ti. censesti N consesti R censes ca (= causa) V censes (om. ti) BE Gracchum patrem non beatiorem fuisse 'Aldus primus addidisse videtur' Mdv. quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.
66
conferam avumavum BE autem avum N avū aut R avum autem V tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit inin E om. BRNV iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.