Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

7 Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt. add. Cobet Mnemosyn. nov. ser. III p. 99 quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur. nova verba fingunt, deserunt usitata.
7 At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! incendiincendi ABERN1 incendit N2V igitur igitur ergo BE eos, qui audiunt, vides. quantam rem agas, quantam rem agas = quid efficere quis possit, quod (ut illi Stoicorum conatus) tantum sit, ut Circeiis qui habitet cet. agat (t ab alt. m. in ras.) N ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet?
7 Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, ista ipsa p. 118, 29 sqq. quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt quasipungunt enim quasi BE aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi