Kitap 4
63
Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esseesse om. BE miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines add. Se. sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illamillam perfectam BE sapientiam essent consecuti.
64
atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. proferebas p. 107, 23 sqq. quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquamaquam iam BE adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturidispecturi NV despecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum caecum ceco R animo acac RNV et BE Phalarim fuisse?