Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

61 quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur? Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis verbis eaea NV eas R illa BE tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. a nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, add. Lamb. praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionisrectionis Mdv. rectiones BERN rectores V genera, status, mutationes, leges etiam etleges etiam et ERN leges et etiam B et etiam leges et V instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamentomaximo ornamento RV maximo e ornamento B maximo cornamento E maxime (e ex corr. m. alt.) ornamento N est, et qua te audimusaudivimus RV valere plurimum,et qua te ... plurimum om. N quantum tibi ex monumentismonimentis RV nostris addidisses! Ea cum dixissent, quid tandem talibus viris responderes?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi