Kitap 4
59
omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri opteri obteri A. Man., marg. Crat.; optari RNV aptari BE posse, non faciles illas quidem res nec contemnendas add. Camerarius —quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iisiis C. F. W. Mue. his partem maximam positam beate aut secus vivendi.
60
Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vitam eam solam, quae cum virtute degatur.