Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

57 hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebatsentiebat edd. sentiebant (sencieb.) idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse ipse ipe (ē ex corr. in ras.) N ipsa bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant.quam illi ... dicebant (v. 11) om. E dicebant esse B quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud,aliud quoque BE non solum dicere videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus,hijs rebus omnibus BE quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera danda est,est (post danda) om. BE ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus.
58 num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi