Kitap 4
56
Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos,Citieos Gz. cum Mar- so, Citiaeos edd.; cicius BEN1 pitius R citius N2V clientes tuos, ee P. Man. a Phoenica Camer. poenica BE poetica RNV Phoenica profectos—, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus,ducimus RN1V dicimus BEN2 concessit, ut haberentur aestimabilesaestimabiles 0. Heinius (Fleckeis. ann. phil. XCIII 1866 p. 245); apte habiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere. peccatapartim autem peccata BE autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi.