Kitap 4
55
docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc; igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur.tolluntur BE tollantur quae sequuntur igitur? omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur.probabantur Grut. probantur sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat quodam modo non posse se adduci, ut inter eas res, add. Se. quas Zeno exaequaret, nihil interesset.