Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

52 Equidem in omnibus istis conclusionibusconclusionibus istis B (non istis conclusionibus istis), E hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, brevibuste ut ais delectant brevibus edit. Ascens. tu ut ais (ars V) brevibus delectant (delectari N2) et acutis auditis de sententia decedere? nam cum expectantexpectant 'alii' in mary. Lamb. secondd. Mdv.); ea spectant et aventavent A. Man. habent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere,dolere BE dolore R dolorem NV molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam venerat.
53 tu autem negas negas p. 99, 12 sqq. fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi