Kitap 4
44
Atque adhuc ea dixi, causa curcur N2 in ras., cum BERV. Recte interpr. C. F. W. Mue.: Quae adhuc dixi, ea erant, ex quibus appareret, cur causa non fuisset Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis aut nos iam longiores sumus.
44
Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest.
44
Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de virtutibus disputare?
45
sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solumbonum solum BERNV honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quosmodo quos BERNV nominavi. mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat,acceperat V accederat R ac- cederet BE concederat N a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse aa N2V om. BERN1 natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis.