Kitap 4
4
qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potiusinsitam quandam vel potius dett. insitamque quandam velut (etiam A, velud BEN) potius (pocius) (insitam quasi quandam cod. Glogav.) innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus.
5
quarum cum una sit, qua mores conformariconfirmari ('emendqvisse videtur A, Man.' Mdv.) putantur, differo eam partem, quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci politiko/n, graviter et copiose esse tractatum.