Kitap 4
2
Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere?
2
Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit.
2
Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea.
2
Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque,quidque visum fuerit sive occurrerit Mdv., cf. F. Leo ind. lect. Gotting. aest. 1892 p. 10 sq. nisi iniquum postulo, arbitratu meo.
2
Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere.
3
Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores,auditores Platonis BE Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a tea te ed. princ. Rom. ante dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota vestra confligendum puto.