Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

17 Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret add. Mdv. ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesseinesse R in esse NV esse BE in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. varietates autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi