Kitap 3
71
Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura,natura P. Man., Lamb. naturam alienumquealienumque V et (corr. priore u ab alt. m.) N alienamque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociaresociare BE aut coniungere iniuriam, gravissimeque etgravissime et BE verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore.
72
Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus,didicerimus BE didiceremus A diceremus RNV ut tenereteneri AR ne BE tuerique possimus. nam sine hac arte quemvisquamvis RBE arbitrantur a vero abduci fallique posse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est.