Kitap 3
69
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae w)felh/mata et bla/mmata appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita enim eu)xrhsth/mata et dusxrhsth/mata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;dicimus BE ea possunt paria non esse. sed emolumenta communiaemolumenta et detrimenta communia Lamb. esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.
70
Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec amicitiaiustitia nec amicitia Mdv. iusticie nec amicicie esse omnino poterunt,poterunt esse omnino BE nisi ipsae per se expetuntur.expetantur V