Kitap 3
59
AtqueAtque dett. Atqui (At qui) perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit autem etiam del. Lamb. inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito iuste fitfit Lamb. facit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque quoniamque quandoque RV non dubium est quin in iis,iis V his quae media dicimus,dicamus A sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut aut autem A ut BE dicitur, omneomne Grut. omni officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsiipsi BE ipsos omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis,iis edd. his quae media dicamus.