Kitap 3
50
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullamnon ullam AV, N2 (ul ab alt. m. in ras.), non nullam R non nulla B nonulla E esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod essetesset om. A honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.alia neutrum RNV aliane verum A alia neutrumque BE