Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

26 Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum —sentis enim, credo, me iam diu, quod te/los te/los Graeci] greci celos BE Graeci dicant,dicant ARV dicunt BEN id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere—, cum igitur hoc sit extremum,extremum hoc sit BE congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. concluduntur igitur eorum argumenta sic:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi